

Liber Job*
Caput 13: Versus 26
Scribis.Quia quod loquimur, transit, quod scribimus manet. Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos ejus flagella perdurant. Semel enim de mortalitate carnis sententiam fixit, quae usque ad ultimum mutari non valebit.Et consumere.Patet gravia esse peccata juvenum et senum, si illud justi sic metuunt, quod in infirma aetate deliquerunt.